- EVENUS
- I.EVENUSMartis, et Steropae fil. qui cum stupratorem filiae Marpessae, Apharetum nomine, comprehendere non posset ad supplicium, se coniecit in Lycormam fluv. animi dolore Plutarch.II.EVENUSParius Poeta Elegiacus: Aetatem eius inde cognoscimus, quod fuerit praeceptor Philisti Historici, qui floruit Olymp. 93. An. 3. Dixit, Consuetudinem esse alter am naturam, Aristot. Eius duo epigrammata supersunt. Item Philosophus quidam, qui ignem optimum ciborum condimentum esse dicere solebat. Idem.III.EVENUSfluv. Aetoliae in Callidromo monte nascens, et iuxta Calydonem in mare Ionium influens, ita dictus ab Eveno Martis filio, de quo supra. Hodie Fidari Nigro. Eius meminit Ovid. Met. l. 9. v. 103.Namque nova repetens patrios cum coniuge muros;Venerat Eveni rapidas Iove natus ad undas.Lucan. Civ. Bell. l. 6. v. 365.Et Meleagream maculatus sanguine NessiEvenus Calydona secat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.